- THAIS
- THAISmeretrix nobilis, patriâ Alexandrina, quae cum Athenas quaestûs gratiâ sese contulisset, Atricae iuventutis florem in sui amorem pellexit. Hanc carminibus suis celebravit Menander, unde et Menandrea dicta est. Propert. l. 2. El. 6. v. 3.Turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim.Tanta, in qua populus lusit Erichthonius.Idem, l. 4. El. 5. v. 43.Sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,Cum ferit astutos Comica moecha Getas.Lemma est apud Martialem, l. 14. Epigr. 18. Menandri Thais, cui subscriptum est,Haec primum iuvenum lascivos lusit amores.Haec Glycerae, vere Thais amica fuit.Lege Athen. l. 13. c. 13. Qu. Curt. l. 5. c. 7. Plut. in Alex. Ovid. l. 1. Amor. El. 15. v. 17.Dum fallax servus, durus pater, improba lenaVixerit, et meretrix blanda, menandros erit.Iuvenal. Sat. 3. v. 93.———— An melior cum Thaida sustinet, aut cumUxorem Comoedus agit, vel Dorida nulloCultam palliolo. ————Nic. Lloydius. Gronovio Thais Menandri, non est nobile illud scortum, Glyceram enim is amaverat; sed fabula eius celeberrima, Thais inscripta. Haec primum lascivos amores iuvenum lusit h. e. primum in scena exhibuit et materiam Comoediae fecit amantem, seu partes amantis ephebi tractavit. Significat itaque Poeta, Menandrum auctorem fuisse Novae Comoediae, et Thaidi auspicatum; Cuius cum tanta virtus, ars tanta, tanta suavitas ut dicere possis hoc excellentissimum Poema vere fuisse amicam Poetae, i. e. noctes diesque ab eo cultam, curatam, exornatam, velut hoc unum egisset (adeo illa omnes Attici leporis sales, totumque tanti ingenii μυροθήκιον, omnesque scenicae festivitatis arculas et pigmenta absumpserat) denique animam et delicias fuisse illius unicas; non illam Glyceren, quae tam potens fuisse fertur: hinc addit in minore versu; Nec Glycere, sed vere Thais fuit amica Menandri. Ioh. Frid. Gronov. Observat. in Eccles. Scriptores, c. 2. Sed et Θαῒς fascia dicitur Medica, apud Soranum, ἐπιδεσμὸς ἰατρικὸς, quod eô genere Thais caput ornare esset solita. Quemadmodum alius capitis ἐπιδεσμὸς, ab alio capitis ornamento muliebri, διάκριϚις, alius ἱέραξ, quod ad eam plane formam factus esset, quâ hodie accipitres caput redimitum habent, appellatus est. Vide Salmas. ad Solin p. 759.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.